- HERBIDAE Vestes
- HERBIDAE Vestesmemoratae Cypriano L. de disc. et hab. Virg. cum ait, Neque enim Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum sucis, i. e. virides, seu earinas et conchyliis tingere et colorare lanas docuit: a colore haud dubie nomen habuêre. Aneaedem cum Earinis, vestibus viridis coloris et verno tempori convenientissimis: Vide ibi. Fuêre autem in Graeco usu, ut Constitutio Syracusanorumdocet, quae floridas vestes penitus prohibuit, apud Phylarch. Hist. l. 24. Neque minus lex Atheniensium, quâ scorta iubebantur ἀνθινα φορεῖν, vestes floridas ferre. Non enim mollitiei suspicione hic vestitus caruit: quare Liber Pater iis indutus introducitur apud Diod. Sic. Bibl. l. 5. Et dedicatiores Romae plerumque eo indumento velabantur. Stat. l. 2. Sylv.1. v. 132.——— Modo puniceo velabat amictu,Nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubentiMurice, nunc vivis digitos accendere gemmisGaudebat.Matt. l. 5. Epigr. 24. cuius epigraphe ad Basium.Herbarum fuerat indutus, Basse, cotores, etc.Interim et Reges Persarum sic indutos fuisle, docet Athen. hodiequeve in Anglia, ubi hiems frigora sua remisit, et laetiori facie terra aperitur, Rex totusque Procerum ordo venatum proficiscens hoc indumenti genere utltur, nequeve minus, quam saltus ipsi ac campi, vitescit aula. Fluvii quin etiam pene sic ornabantur olim; Unde Aus. in Mosella, v. 418.Caeruleos nunc Rhene sinus, hyaloque virentemPande peplum.In calceis quoque Herbidum hunc colorem quibusdam arrisisie, discimus ex Martiano Capella, de Nupt. Mercurii et Philologiae l. 1. Calceos autem smaragdineae fluctu viriditatis herbosos, vestigiis eius annexuit, etc. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 31. Barth. ad Stat. d. l. et l. 2. Sylv. 2. v. 90. ubi herbidum colorem, a viridi, distingui, ex Martiano Capella l. c. et non solum hunc, sed varium quandoqueve colorem, ad viridem tamen magis spectantem, eâ voce denotari, ex Sidonio Prud. Aliis, docet etc. supra quoqueve Chronicos lapis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.